- PROTODIACONUS
- I.PROTODIACONUScognom. S. Stephani Protomartyris, apud Ioh. Damascenum, l. 4. c. 6.II.PROTODIACONUSqui inter Diaconos primus. Ptotoforestarius: in Anglia olim dictus, qui Forestae Windesoriae supremus fuit Iustitiarius. Item Protoforestarius Angliae, omnium Forestarum Iustitiarius, seu Vicarius Regis. Protoperesbyter, idem cum Archipresbytero, seu Episcopo. Protospatharius, Constabularius, Magister militum, Procop. qui alias dicitur Comes stabili, Connestabilis, etc. de quo vide in voce Constabularius. Protovestiarius, Thesaurarius Regius: Βεςτιάριον enim Vestiarium, aerarium dixerunt, vellocum ubithesauros recondebant. Vide Meurs. Spelmann. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.